Step 1 of 5 · Read it through once
Book 59
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
qui civem possit iudicare potius quam taeterrimum et crudelissimum hostem, qui pro aede Castoris sedens audiente populo Romano dixerit nisi victorem victurum neminem? num putatis, patres conscripti, dixisse eum minacius quam facturum fuisse? quid vero quod in contione dicere ausus est, se, cum magistratu abisset, ad urbem futurum cum exercitu, introiturum quotienscumque vellet, quid erat aliud nisi denuntiare populo Romano servitutem? quod autem eius iter Brundisium, quae festinatio, quae spes, nisi ad urbem vel in urbem potius exercitum maximum adduceret? qui autem dilectus centurionum, quae effrenatio impotentis animi!