Step 1 of 5 · Read it through once
Book 68
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
placere, quo omnes acrius graviusque incumberent ad ulciscendas rei publicae iniurias, si omnia gravissimi belli insignia suscepta a senatu viderent. itaque haec sententia, Quirites , sic per triduum valuit ut, quamquam discessio facta non esset , tamen praeter paucos omnes mihi adsensuri viderentur. hodierno autem die spe nescio qua eis obiecta remissior senatus fuit. nam plures eam sententiam secuti sunt ut, quantum senatus auctoritas vesterque consensus apud Antonium valiturus esset, per legatos experiremur. intellego , Quirites, a vobis hanc sententiam repudiari, neque iniuria. ad quem enim legatos?