Step 1 of 5 · Read it through once
Book 79
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
Caesar non exspectavit vestra decreta, praesertim cum illud esset aetatis: bellum contra Antonium sua sponte suscepit. decernendi enim tempus nondum erat : bellum autem gerendi tempus si praetermisisset, videbat re publica oppressa nihil posse decerni. ergo illi nunc et eorum exercitus in pace versantur. non est hostis is cuius praesidium Claterna deiecit Hirtius; non est hostis qui consuli armatus obsistit , designatum consulem oppugnat, nec illa hostilia verba nec bellica quae paulo ante ex conlegae litteris Pansa recitavit: deieci praesidium; Claterna potitus sum; fugati equites; proelium commissum; occisi aliquot. quae pax potest esse maior?