Step 1 of 5 · Read it through once
Book 84
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
est quod metuat? an ne suorum aliquis a Cyda, Lysiade, Curio condemnetur? neque tamen nos urget mandatis pluribus; remittit aliquantum et relaxat. Galliam inquit togatam remitto, comatam postulo — otiosus videlicet esse mavolt — cum sex legionibus inquit eisque suppletis ex D. Bruti exercitu, non modo ex dilectu suo, tam diuque ut obtineat dum M. Brutus C. Cassius consules prove coss. provincias obtinebunt. huius comitiis C. frater—eius est enim annus —iam repulsam tulit. ipse autem ut quinquennium inquit obtineam. at istud vetat lex Caesaris, et tu acta Caesaris defendis . haec tu mandata, L. Piso , et tu, L.