Step 1 of 5 · Read it through once
Book 90
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
sepulcro in campo Esquilino C. Pansa consul, seu quo in loco videbitur , pedes xxx quoquo versus adsignet quo Ser. Sulpicius inferatur; quod sepulcrum ipsius, liberorum posterorumque eius esset, uti quod optimo iure publice sepulcrum datum esset. IN M. ANTONIVM ORATIO PHILIPPICA DECIMA maximas tibi, Pansa, gratias omnes et habere et agere debemus qui, cum hodierno die senatum te habiturum non arbitraremur, ut M. Bruti, praestantissimi civis, litteras accepisti, ne minimam quidem moram interposuisti quin quam primum maximo gaudio et gratulatione frueremur. cum factum tuum gratum omnibus debet esse, tum vero oratio qua recitatis litteris usus es.