Step 1 of 5 · Read it through once
Book 91
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
similem tuum filium esse vis? simul enim et rei publicae consules et propones illi exempla ad imitandum. hoc vero, Q. Fufi, cupio sine offensione nostrae amicitiae sic tecum ut a te dissentiens senator queri. ita enim dixisti et quidem de scripto, ne te inopia verbi lapsum putarem , litteras Bruti recte et ordine scriptas videri. quid est aliud librarium Bruti laudare, non Brutum? Vsum in re publica, Calene, magnum iam habere et debes et potes. quando ita decerni vidisti aut quo senatus consulto huius generis—sunt enim innumerabilia—bene scriptas litteras decretum a senatu? quod verbum tibi non excidit, ut saepe fit , fortuito : scriptum, meditatum, cogitatum attulisti.