Step 1 of 5 · Read it through once
Book 92
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
aderat: in qua Bruti imago cerni videbatur. at hunc eis ipsis ludorum diebus videbam in insula clarissimi adulescentis , Cn. Luculli, propinqui sui nihil nisi de pace et concordia civium cogitantem. eundem vidi postea Veliae, cedentem Italia ne qua oreretur belli civilis causa propter se. O spectaculum illud non modo hominibus sed undis ipsis et litoribus luctuosum! cedere e patria servatorem eius, manere in patria perditores! Cassi classis paucis post diebus consequebatur, ut me puderet, patres conscripti, in eam urbem redire ex qua illi abirent. sed quo consilio redierim initio audistis, post estis experti. exspectatum igitur tempus a Bruto est.