Step 1 of 5 · Read it through once
Book 95
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
malum! est ista ratio semper optimis causis veteranorum nomen opponere? quorum etiam si amplecterer virtutem, ut facio, tamen, si essent adrogantes, non possem ferre fastidium. at nos conantis servitutis vincla rumpere impediet si quis veteranos nolle dixerit? non sunt enim, credo, innumerabiles qui pro communi libertate arma capiant; nemo est praeter veteranos milites vir qui ad servitutem propulsandam ingenuo dolore excitetur; potest igitur stare res publica freta veteranis sine magno subsidio iuventutis. quos quidem vos libertatis adiutores complecti debetis: servitutis auctores sequi non debetis.