Step 1 of 6 · Read it through once
Section 16
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
Vellem autem pauca tecum fortunae ipsius uerbis agitare. Tu igitur an ius postulet, animaduerte. 'Quid tu homo ream me cotidianis agis querelis? Quam tibi fecimus iniuriam? Quae tua tibi detraximus bona? Quouis iudice de opum dignitatumque mecum possessione contende. Et si cuiusquam mortalium proprium quid horum esse monstraueris, ego iam tua fuisse quae repetis, sponte concedam. Cum te matris utero natura produxit, nudum rebus omnibus inopemque suscepi, meis opibus foui et quod te nunc inpatientem nostri facit, fauore prona indulgentia educaui, omnium quae mei iuris sunt affluentia et splendore circumdedi. Nunc milli retrahere manum libet.