Step 1 of 6 · Read it through once
Section 18
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
His igitur si pro se tecum fortuna loqueretur, quid profecto contra hisceres non haberes, aut si quid est quo querelam tuam iure tuearis, proferas oportet. Dabimus dicendi locum. Tum ego: Speciosa quidem ista sunt, inquam, oblitaque Rhetoricae ac Musicae melle dulcedinis; tum tantum, cum audiuntur, oblectant. Sed miseris malorum altior sensus est. Itaque cum haec auribus insonare desierint, insitus animum maeror praegrauat. Et illa: Ita est, inquit. Haec enim nondum morbi tui remedia sed adhuc contumacis aduersum curationem doloris fomenta quaedam sunt. Nam quae in profundum sese penetrant, cum tempestiuum fuerit admouebo.