Step 1 of 6 · Read it through once
Section 30
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
IAM cantum illa finiuerat, cum me audiendi auidum stupentemque arrectis adnue auribus carminis mulcedo defixerat. Itaque paulo post: O inquam, summum lassorum solamen animorum quam tu me uel sententiarum pondere uel canendi etiam iucunditate refouisti! Adeo ut iam me post haec inparem fortunae ictibus esse non arbitrer. Itaque remedia quae paulo acriora esse dicebas, non modo non per-horresco, sed audiendi auidus uehementer efflagito. Tum illa Sensi, inquit, cum uerba nostra tacitus attentusque rapiebas, eumque tuae mentis habitum uel exspectaui uel, quod est uerius, ipsa perfeci. Talia sunt quippe quae restant, ut degustata quidem mordeant, interius autem recepta dulcescant.