Step 1 of 6 · Read it through once
Section 32
Passage 1 of 7 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
Tum defixo paululum uisu et uelut in augustam suae mentis sedem recepta sic coepit: Omnis mortalium cura quam multiplicium studiorum labor exercet, diuerso quidem calle procedit, sed ad unum tamen beatitudinis finem nititur peruenire. Id autem est bonum quo quis adepto nihil ulterius desiderare queat. Quod quidem est omnium summum bonorum cunctaque intra se bona continens, cui si quid aforet summum esse non posset, quoniam relinqueretur extrinsecus quod posset optari. Liquet igitur esse beatitudinem statum bonorum omnium congregatione perfectum. Hunc, uti diximus, diuerso tramite mortales omnes conantur adipisci.