Step 1 of 6 · Read it through once
Section 34
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
Vos quoque, o terrena animalia, tenui licet imagine uestrum tamen principium somniatis uerumque illum beatitudinis finem licet minime perspicaci qualicumque tamen cogitatione prospicitis eoque uos et ad uerum bonum naturalis ducit intentio et ab eodem multiplex error abducit. Considera namque an per ea quibus se homines adepturos beatitudinem putant ad destinatum finem ualeant peruenire. Si enim uel pecuniae uel honores ceteraque tale quid afferunt cui nihil honorum abesse uideatur, nos quoque fateamur fieri aliquos horum adeptione felices. Quod si neque id ualent efficere quod promittunt bonisque pluribus carent, nonne liquido falsa in eis beatitudinis species deprehenditur?