Step 1 of 6 · Read it through once
Section 38
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
An uero regna regumque familiaritas efficere potentem ualet? Quidni, quando eorum felicitas perpetuo perdurat? Atqui plena est exemplorum uetustas, plena etiam praesens aetas, qui reges felicitatem calamitate mutaueruit. O praeclara potentia quae ne ad conseruationem quidem sui satis efficax inuenitur! Quod si haec regnorum potestas beatitudinis auctor est, nonne si qua parte defuerit, felicitatem minuat, miseriam inportet? Sed quamuis late humana tendantur imperia, plures necesse est gentes relinqui quibus regum quisque non imperet. Qua uero parte beatos faciens desinit potestas, hac inpotentia subintrat quae miseros facit;