Step 1 of 6 · Read it through once
Section 40
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
Gloria uero quam fallax saepe, quam turpis est! Vnde non iniuria tragicus exclamat: ὦ δόξα δόξα μυρίοισι δὴ βροτῶν οὐδὲν γεγῶσι βίοτον ὤγκωσας μέγαν. Plures enim magnum saepe nomen falsis uulgi opinionibus abstulerunt; quo quid turpius excogitari potest? Nam qui falso praedicantur, suis ipsi necesse est laudibus erubescant. Quae si etiam meritis conquisita sit, quid tamen sapientis adiecerit conscientiae qui bonum suum non populari rumore, sed conscientiae ueritate metitur? Quod si hoc ipsum propagasse nomen pulchrum uidetur, consequens est ut foedum non extendisse iudicetur.