Step 1 of 6 · Read it through once
Section 44
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
Nihil igitur dubium est quin hae ad beatitudinem uiae deuia quaedam sint nec perducere quemquam eo ualeant ad quod se perducturas esse promittunt. Quantis uero implicitae malis sint, breuissime monstrabo. Quid enim? Pecuniamne congregare conaberis? Sed eripies habenti. Dignitatibus fulgere uelis? Danti supplicabis et qui praeire ceteros honore cupis, poscendi humilitate uilesces. Potentiamne desideras? Subiectorum insidiis obnoxius periculis subiacebis. Gloriam petas? Sed per aspera quaeque distractus securus esse desistis. Voluptariam uitam degas? Sed quis non spernat atque abiciat uilissimae fragilissimaeque rei corporis seruum?