Step 1 of 6 · Read it through once
Section 48
Passage 1 of 11 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
Quoniam igitur quae sit imperfecti, quae etiam perfecti boni forma uidisti, nunc demonstrandum reor quonam haec felicitatis perfectio constituta sit. In quo illud primum arbitror inquirendum, an aliquod huiusmodi bonum quale paulo ante definisti in rerum natura possit exsistere, ne nos praeter rei subiectae ueritatem cassa cogitationis imago decipiat. Sed quin exsistat sitque hoc ueluti quidam omnium fons bonorum negari nequit. Omne enim quod inperfectum esse dicitur, id inminutione perfecti inperfectum esse perhibetur. Quo fit, ut si in quolibet genere inperfectum quid esse uideatur, in eo perfectum quoque aliquid esse necesse sit.