Step 1 of 6 · Read it through once
Section 50
Passage 1 of 10 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
Adsentior, inquam, cuncta enim firmissimis nexa rationibus constant. Tum illa, Quanti, inquit, aestimabis, si bonum ipsum quid sit agnoueris? Infinita, inquam, si quidem mihi pariter deum quoque qui bonum est continget agnoscere. Atqui hoc uerissima, inquit, ratione patefaciam, maneant modo quae paulo ante conclusa sunt. Manebunt. Nonne, inquit, monstrauimus ea quae appetuntur pluribus idcirco uera perfectaque bona non esse quoniam a se inuicem discreparent cumque alteri abesset alterum, plenum absolutumque bonum afferre non posse?