Step 1 of 6 · Read it through once
Section 58
Passage 1 of 6 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
Videsne igitur quanto in caeno probra uoluantur, qua probitas luce resplendeat? In quo perspicuum est numquam bonis praemia numquam sua sceleribus deesse supplicia. Rerum etenim quae geruntur illud propter quod unaquaeque res geritur, eiusdem rei praemium esse non iniuria uideri potest, uti currendi in stadio propter quam curritur iacet praemium corona. Sed beatitudinem esse idem ipsum bonum propter quod omnia geruntur ostendimus. Est igitur humanis actibus ipsum bonum ueluti praemium commune propositum. Atqui hoc a bonis non potest separari neque enim bonus ultra iure uocabitur qui careat bono; quare probos mores sua praemia non relinquunt.