Step 1 of 6 · Read it through once
Section 60
Passage 1 of 12 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
Tum ego: Fateor, inquam, nec iniuria dici uideo uitiosos, tametsi humani corporis speciem seruent, in beluas tamen animorum qualitate mutari; sed quorum atrox scelerataque mens bonorum pernicie saeuit, id ipsum eis licere noluissem. Nec licet, inquit, uti conuenienti monstrabitur loco. Sed tamen si id ipsum quod eis licere creditur auferatur, magna ex parte sceleratorum hominum poena releuetur. Etenim quod incredibile cuiquam forte uideatur, infeliciores esse necesse est malos, cum cupita perfecerint, quam si ea quae cupiunt implere non possint. Nam si miserum est uoluisse praua, potuisse miserius est, sine quo uoluntatis miserae langueret effectus.