Step 1 of 6 · Read it through once
Section 66
Passage 1 of 4 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
Iamne igitur uides quid haec omnia quae diximus consequatur? Quidnam.? inquam. Omnem, inquit, bonam prorsus esse fortunam. Et qui id, inquam, fieri potest? Attende, inquit. Cum omnis fortuna uel iucunda uel aspera tum remunerandi exercendiue bonos tum puniendi corrigendiue improbos causa deferatur, omnis bona quam uel iustam constat esse uel utilem. Nimis quidem, inquam, uera ratioet si quam paulo ante docuisti prouidentiam fatumue considerent, firmis uiribus nixa sententia. Sed eam si placet inter eas quas inopinabiles paulo ante posuisti numeremus. Qui? inquit. Quia id hominum sermo communis usurpat et quidem crebro quorundam malam esse fortunam.