Step 1 of 6 · Read it through once
Section 68
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
DIXERAT orationisque cursum ad alia quaedam tractanda atque expedienda uertebat. Tum ego: Recta quidem, inquam, exhortatio tuaque prorsus auctoritate dignissima, sed quod tu dudum de prouidentia quaestionem pluribus aliis implicitam esse dixisti, re experior. Quaero enim an esse aliquid omnino et quidnam esse casum arbitrere. Tum illa Festino, inquit, debitum promissionis absoluere uiamque tibi qua patriam reueharis aperire. Haec autem etsi perutilia cognitu tamen a propositi nostri tramite paulisper auersa sunt, uerendumque est ne deuiis fatigatus ad emetiendum rectum iter sufficere non possis. Ne id, inquam, prorsus uereare.