Step 1 of 6 · Read it through once
Section 78
Passage 1 of 15 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
Quoniam igitur, uti paulo ante monstratum est, omne quod scitur non ex sua sed ex conprehendentimn natura cognoscitur, iutueamur nunc quantum fas est, quis sit diuinae substantiae status, ut quaenam etiam scientia eius sit, possimus agnoscere. Deum igitur aeternum esse cunctorum ratione degentium commune iudicium est. Quid sit igitur aeterni tus consideremus; haec enim nobis naturam pariter diuinam scientiamque patefacit. Aeternitas igitur est interminabilis uitae tota simul et perfecta possessio, quod ex collatione temporalium clarius liquet.