Step 1 of 6 · Read it through once
Book 10 · lines 560–574
Passage 1 of 7 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
560“Forsitan audieris aliquam certamine cursus
561veloces superasse viros. Non fabula rumor
562ille fuit: superabat enim; nec dicere posses,
563laude pedum formaene bono praestantior esset.
564Scitanti deus huic de coniuge “coniuge” dixit
565“nil opus est, Atalanta, tibi: fuge coniugis usum!
566nec tamen effugies teque ipsa viva carebis.”
567Territa sorte dei per opacas innuba silvas
568vivit et instantem turbam violenta procorum
569condicione fugat, nec “sum potienda, nisi” inquit
570“victa prius cursu. Pedibus contendite mecum:
571praemia veloci coniunx thalamique dabuntur,
572mors pretium tardis. Ea lex certaminis esto.”
573Illa quidem inmitis: sed (tanta potentia formae est)
574venit ad hanc legem temeraria turba procorum.