Step 1 of 6 · Read it through once
Book 11 · lines 410–424
Passage 1 of 14 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
410Interea fratrisque sui fratremque secutis
411anxia prodigiis turbatus pectora Ceyx,
412consulat ut sacras, hominum oblectamina, sortes,
413ad Clarium parat ire deum; nam templa profanus
414invia cum Phlegyis faciebat Delphica Phorbas.
415Consilii tamen ante sui, fidissima, certam
416te facit, Alcyone; cui protinus intima frigus
417ossa receperunt, buxoque simillimus ora
418pallor obit, lacrimisque genae maduere profusis.
419Ter conata loqui ter fletibus ora rigavit,
420singultuque pias interrumpente querellas
421“quae mea culpa tuam,” dixit “carissime, mentem
422vertit? Ubi est quae cura mei prior esse solebat?
423Iam potes Alcyone securus abesse relicta?
424Iam via longa placet? Iam sum tibi carior absens?