Step 1 of 6 · Read it through once
Book 11 · lines 708–721
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
708Plura dolor prohibet, verboque intervenit omni
709plangor, et attonito gemitus a corde trahuntur.
710Mane erat, egreditur tectis ad litus et illum
711maesta locum repetit, de quo spectarat euntem.
712Dumque moratur ibi, dumque “hic retinacula solvit,
713hoc mihi discedens dedit oscula litore” dicit,
714prospicit: in liquida, spatio distante, tuetur
715nescio quid quasi corpus, aqua. Primoque, quid illud
716esset, erat dubium; postquam paulum appulit unda,
717et, quamvis aberat, corpus tamen esse liquebat,
718qui foret, ignorans, quia naufragus, omine mota est
719et, tamquam ignoto lacrimam daret, “heu! miser” inquit
720“quisquis es, et siqua est coniunx tibi !” Fluctibus actum
721fit propius corpus; quod quo magis illa tuetur,