Step 1 of 6 · Read it through once
Book 1 · lines 747–761
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
747Nunc dea linigera colitur celeberrima turba,
748nunc Epaphus magni genitus de semine tandem
749creditur esse Iovis, perque urbes iuncta parenti
750templa tenet. Fuit huic animis aequalis et annis
751Sole satus Phaethon. Quem quondam magna loquentem
752nec sibi cedentem Phoeboque parente superbum
753non tulit Inachides, “matri” que ait “omnia demens
754credis et es tumidus genitoris imagine falsi.”
755Erubuit Phaethon iramque pudore repressit
756et tulit ad Clymenen Epaphi convicia matrem;
757“quo” que “magis doleas genetrix,” ait “ille ego liber,
758ille ferox tacui. Pudet haec opprobria nobis
759et dici potuisse et non potuisse refelli.
760At tu, si modo sum caelesti stirpe creatus,
761ede notam tanti generis meque adsere caelo.”