Step 1 of 6 · Read it through once
Book 13 · lines 313–328
Passage 1 of 6 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
313Nec Poeantiaden quod habet Vulcania Lemnos,
314esse reus merui: factum defendite vestrum,
315consensistis enim. Nec me suasisse negabo,
316ut se subtraheret bellique viaeque labori
317temptaretque feros requie finire dolores.
318Paruit et vivit! Non haec sententia tantum
319fida, sed et felix, cum sit satis esse fidelem.
320Quem quoniam vates delenda ad Pergama poscunt,
321ne mandate mihi: melius Telamonius ibit
322eloquioque virum morbis iraque furentem
323molliet aut aliqua producet callidus arte.
324Ante retro Simois fluet et sine frondibus Ide
325stabit et auxilium promittet Achaia Troiae,
326quam, cessante meo pro vestris pectore rebus,
327Aiacis stolidi Danais sollertia prosit!
328Sis licet infestus sociis regique mihique,