Step 1 of 6 · Read it through once
Book 15 · lines 252–266
Passage 1 of 6 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
252Nec species sua cuique manet, rerumque novatrix
253ex aliis alias reddit natura figuras:
254nec perit in toto quicquam, mihi credite, mundo,
255sed variat faciemque novat, nascique vocatur
256incipere esse aliud, quam quod fuit ante, morique
257desinere illud idem. Cum sint huc forsitan illa,
258haec translata illuc, summa tamen omnia constant.
259Nil equidem durare diu sub imagine eadem
260crediderim: sic ad ferrum venistis ab auro,
261saecula, sic totiens versa est fortuna locorum.
262Vidi ego, quod fuerat quondam solidissima tellus,
263esse fretum, vidi factas ex aequore terras:
264et procul a pelago conchae iacuere marinae,
265et vetus inventa est in montibus ancora summis.
266Quodque fuit campus, vallem decursus aquarum