Step 1 of 6 · Read it through once
Book 15 · lines 450–464
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
450Haec Helenum cecinisse penatigero Aeneae
451mente memor refero, cognataque moenia laetor
452crescere et utiliter Phrygibus vicisse Pelasgos.
453Ne tamen oblitis ad metam tendere longe
454exspatiemur equis, caelum et quodcumque sub illo est,
455inmutat formas tellusque et quidquid in illa est:
456nos quoque, pars mundi, quoniam non corpora solum,
457verum etiam volucres animae sumus inque ferinas
458possumus ire domos pecudumque in corpora condi,
459corpora, quae possunt animas habuisse parentum
460aut fratrum aut aliquo iunctorum foedere nobis
461aut hominum certe, tuta esse et honesta sinamus
462neve Thyesteis cumulemus viscera mensis!
463Quam male consuescit, quam se parat ille cruori
464impius humano, vituli qui guttura cultro