Step 1 of 6 · Read it through once
Book 15 · lines 745–759
Passage 1 of 10 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
745Hic tamen accessit delubris advena nostris:
746Caesar in urbe sua deus est; quem Marte togaque
747praecipuum non bella magis finita triumphis
748resque domi gestae properataque gloria rerum
749in sidus vertere novum stellamque comantem,
750quam sua progenies; neque enim de Caesaris actis
751ullum maius opus, quam quod pater exstitit huius:
752scilicet aequoreos plus est domuisse Britannos
753perque papyriferi septemflua flumina Nili
754victrices egisse rates Numidasque rebelles
755Cinyphiumque Iubam Mithridateisque tumentem
756nominibus Pontum populo adiecisse Quirini
757et multos meruisse, aliquos egisse triumphos,
758quam tantum genuisse virum? Quo praeside rerum
759humano generi, superi, favistis abunde!