Step 1 of 6 · Read it through once
Book 3 · lines 316–330
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
316Dumque ea per terras fatali lege geruntur
317tutaque bis geniti sunt incunabula Bacchi,
318forte Iovem memorant, diffusum nectare, curas
319seposuisse graves vacuumque agitasse remissos
320cum Iunone iocos et “maior vestra profecto est,
321quam quae contingit maribus” dixisse “voluptas.”
322Illa negat. Placuit quae sit sententia docti
323quaerere Tiresiae: venus huic erat utraque nota.
324Nam duo magnorum viridi coeuntia silva
325corpora serpentum baculi violaverat ictu;
326deque viro factus (mirabile) femina septem
327egerat autumnos. Octavo rursus eosdem
328vidit, et “est vestrae si tanta potentia plagae”
329dixit “ut auctoris sortem in contraria mutet,
330nunc quoque vos feriam.” Percussis anguibus isdem