Step 1 of 6 · Read it through once
Book 3 · lines 437–451
Passage 1 of 6 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
437Non illum Cereris, non illum cura quietis
438abstrahere inde potest, sed opaca fusus in herba
439spectat inexpleto mendacem lumine formam,
440perque oculos perit ipse suos; paulumque levatus
441ad circumstantes tendens sua bracchia silvas
442“ecquis, io silvae, crudelius” inquit “amavit?
443Scitis enim, et multis latebra opportuna fuistis.
444Ecquem, cum vestrae tot agantur saecula vitae,
445qui sic tabuerit, longo meministis in aevo?
446Et placet et video; sed quod videoque placetque,
447non tamen invenio: tantus tenet error amantem.
448Quoque magis doleam, nec nos mare separat ingens,
449nec via nec montes nec clausis moenia portis:
450exigua prohibemur aqua. Cupit ipse teneri:
451nam quotiens liquidis porreximus oscula lymphis,