Step 1 of 6 · Read it through once
Book 4 · lines 604–618
Passage 1 of 7 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
604Sed tamen ambobus versae solacia formae
605magna nepos dederat, quem debellata colebat
606India, quem positis celebrabat Achaia templis.
607Solus Abantiades ab origine cretus eadem
608Acrisius superest, qui moenibus arceat urbis
609Argolicae contraque deum ferat arma genusque
610non putet esse Iovis; neque enim Iovis esse putabat
611Persea, quem pluvio Danae conceperat auro.
612Mox tamen Acrisium (tanta est praesentia veri)
613tam violasse deum quam non agnosse nepotem
614paenitet: inpositus iam caelo est alter, at alter
615viperei referens spolium memorabile monstri
616aera carpebat tenerum stridentibus alis.
617Cumque super Libycas victor penderet harenas,
618Gorgonei capitis guttae cecidere cruentae.