Step 1 of 6 · Read it through once
Book 6 · lines 313–327
Passage 1 of 5 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
313Tum vero cuncti manifestam numinis iram
314femina virque timent cultuque impensius omnes
315magna gemelliparae venerantur numina divae,
316utque fit, a facto propiore priora renarrant.
317E quibus unus ait: “Lyciae quoque fertilis agris
318non impune deam veteres sprevere coloni.
319Res obscura quidem est ignobilitate virorum,
320mira tamen. Vidi praesens stagnumque locumque
321prodigio notum. Nam me iam grandior aevo
322impatiensque viae genitor deducere lectos
323iusserat inde boves gentisque illius eunti
324ipse ducem dederat. Cum quo dum pascua lustro,
325ecce lacu medio sacrorum nigra favilla
326ara vetus stabat tremulis circumdata cannis.
327Restitit et pavido “faveas mihi” murmure dixit