Step 1 of 6 · Read it through once
Book 7 · lines 159–173
Passage 1 of 6 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
159Haemoniae matres pro gnatis dona receptis
160grandaevique ferunt patres congestaque flamma
161tura liquefaciunt, inductaque cornibus aurum
162victima vota cadit. Sed abest gratantibus Aeson,
163iam propior leto fessusque senilibus annis.
164Cum sic Aesonides: “O cui debere salutem
165confiteor, coniunx, quamquam mihi cuncta dedisti
166excessitque fidem meritorum summa tuorum,
167si tamen hoc possunt (quid enim non carmina possunt?),
168deme meis annis et demptos adde parenti.”
169Nec tenuit lacrimas. Mota est pietate rogantis,
170dissimilemque animum subiit Aeeta relictus.
171Nec tamen adfectus tales confessa “quod” inquit
172“excidit ore tuo, coniunx, scelus? ergo ego cuiquam
173posse tuae videor spatium transcribere vitae?