Step 1 of 6 · Read it through once
Book 9 · lines 1–15
Passage 1 of 7 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
1Quae gemitus truncaeque deo Neptunius heros
2causa rogat frontis, cum sic Calydonius amnis
3coepit inornatos redimitus harundine crines:
4“Triste petis munus. Quis enim sua proelia victus
5commemorare velit? Referam tamen ordine. Nec tam
6turpe fuit vinci, quam contendisse decorum est,
7magnaque dat nobis tantus solacia victor.
8Nomine siqua suo fando pervenit ad aures
9Deianira tuas—quondam pulcherrima virgo
10multorumque fuit spes invidiosa procorum.
11Cum quibus ut soceri domus est intrata petiti,
12“accipe me generum,” dixi “Parthaone nate:”
13dixit et Alcides. Alii cessere duobus.
14Ille Iovem socerum dare se famamque laborum
15et superata suae referebat iussa novercae.