Step 1 of 6 · Read it through once
Book 9 · lines 324–338
Passage 1 of 7 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
324Dixit, et admonitu veteris commota ministrae
325ingemuit. Quam sic nurus est adfata dolentem:
326“Te tamen, o genetrix, alienae sanguine vestro
327rapta movet facies. Quid si tibi mira sororis
328fata meae referam? quamquam lacrimaeque dolorque
329impediunt prohibentque loqui. Fuit unica matri
330(me pater ex alia genuit) notissima forma
331Oechalidum Dryope. Quam virginitate carentem
332vimque dei passam Delphos Delumque tenentis
333excipit Andraemon, et habetur coniuge felix.
334Est lacus adclivis devexo margine formam
335litoris efficiens: summum myrteta coronant.
336Venerat huc Dryope fatorum nescia, quoque
337indignere magis, nymphis latura coronas;
338inque sinu puerum, qui nondum impleverat annum,