Step 1 of 6 · Read it through once
Book 1 · lines 568–582
Passage 1 of 6 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
568Est nemus Haemoniae, praerupta quod undique claudit
569silva: vocant Tempe. Per quae Peneus ab imo
570effusus Pindo spumosis volvitur undis,
571deiectuque gravi tenues agitantia fumos
572nubila conducit summisque adspergine silvis
573inpluit et sonitu plus quam vicina fatigat.
574Haec domus, haec sedes, haec sunt penetralia magni
575amnis; in his residens facto de cautibus antro,
576undis iura dabat nymphisque colentibus undas.
577Conveniunt illuc popularia flumina primum,
578nescia, gratentur consolenturne parentem,
579populifer Sperchios et inrequietus Enipeus
580Apidanusque senex lenisque Amphrysos et Aeas,
581moxque amnes alii, qui, qua tulit impetus illos,
582in mare deducunt fessas erroribus undas.