Step 1 of 6 · Read it through once
Book 10 · lines 298–312
Passage 1 of 15 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
298Editus hac ille est, qui, si sine prole fuisset,
299inter felices Cinyras potuisset haberi.
300Dira canam: procul hinc natae, procul este parentes!
301Aut, mea si vestras mulcebunt carmina mentes,
302desit in hac mihi parte fides, nec credite factum,
303vel, si credetis, facti quoque credite poenam.
304Si tamen admissum sinit hoc natura videri,
305gratulor huic terrae, quod abest regionibus illis,
306quae tantum genuere nefas. Sit dives amomo
307cinnamaque costumque suum sudataque ligno
308tura ferat floresque alios Panchaia tellus,
309dum ferat et murram: tanti nova non fuit arbor.
310Ipse negat nocuisse tibi sua tela Cupido,
311Myrrha, facesque suas a crimine vindicat isto.
312Stipite te Stygio tumidisque adflavit echidnis